lunedì 22 ottobre 2018

Pro Caelio Exordium

"Pro Celio " Movie Official

Pro Celio Cicero Rap


Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum, iudiciorum, consuetudinis nostrae, miretur profecto, quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet, quin tanti facinoris reus arguatur, ut eo neglecto civitas stare non possit; idem cum audiat esse legem, quae de seditiosis consceleratisque civibus, qui armati senatum obsederint, magistratibus vim attulerint, rem publicam oppugnarint, cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio, requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem illustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio, quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: [Atratini] illius pietatem non reprehendat, muliebrem libidinem comprimendam putet, vos laboriosos existimet, quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. Etenim si attendere diligenter, existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse, cui, utrum vellet, liceret, nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. Si voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. Ceteris non modo nihil ignoscendum, sed etiam acriter est resistendum.

Attacco a Clodia

Sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. Aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum, quod Clodiae daretur, ut dicitur. Omnia sunt alia non crimina, sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. "Adulter, impudicus, sequester" convicium est, non accusatio; nullum est enim fundamentum horum criminum, nulla sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video aucto rem, video fontem, video certum nomen et caput. Auro opus fuit; sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit, quamdiu voluit. Maximum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. Necare eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos, potionem paravit, locum constituit, attulit. Magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. Res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili, sed etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa. Sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem esse nobis. Quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus, quam matronarum sanctitas postulat, nominamus. Sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos, qui insectantur, repellamus? Quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro-- fratre volui dicere; semper hic erro. Nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget. Neque enim muliebres umquam inimicitias mihi gerendas putavi, praesertim cum ea quam omnes semper amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt

Orazione di Appio Claudio Cieco


 Sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit an remisse et leniter et urbane. Si illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis non hac barbula, qua ista delectatur, sed illa horrida, quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et pro me loquatur, ne mihi ista forte suscenseat. Exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; mini mum enim dolorem capiet, qui istam non videbit. Qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur:
"Mulier, quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? Cur aut tam familiaris huic fuisti, ut aurum commodares, aut tam inimica, ut venenum timeres? Non patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum, non abavum, non atavum audieras consules fuisse; non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat? Cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, viri tui familiaris? Nihil eorum. Quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? Nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis Claudia, quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? Cur te fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt? Ideone ego pacem Pyrrhi diremi, ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi, ut eam tu alienis viris comitata celebrares?"

La dolce vita Romana


 Sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi, ut verear, ne se idem Appius repente convertat et Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria? Sed videro hoc posterius, atque ita, iudices, ut vel severissimis disceptatoribus M. Caeli vitam me probaturum esse confidam. Tu vero, mulier, (iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor) si ea, quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est. Accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas, convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil se te invita dicere. Quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.

il prodigio "Catilina"


 At studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius; et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa, sed adumbrata (linea menta) virtutum. Utebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. Erant apud illum illecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. Flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant etiam studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrarus diversisque et inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum. Hac ille tam varia multiplicique natura cum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat, tum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam virtutis assimulatae tenebat. Neque umquam ex illo delendi huius imperii tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facultatis et patientiae radicibus niteretur. Quare ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat; est enim commune cum multis et cum quibusdam etiam bonis. Me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprehendi. Cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet.

lunedì 8 ottobre 2018

L'amicizia

fin da piccoli..............      

è legame che unisce due persone sulla base di un profondo sentimento di affetto, fiducia e condivisione di interessi; si caratterizza per la familiarità e la vicinanza che rendono la relazione fonte di piacere, per non farci sentire soli, per contare sull’altro in caso di bisogno.

domenica 7 ottobre 2018

Laelius de amicitia





Si tratta di un dialogo: Muzio Quinto scevola ricorda la conversazione co Lelio avvenuta pochi giorni dopo la morte di Scipione Africano, poi cicerone presenta il dialogo in forma narrativa e fa parlare i personaggi, Laelius, Scevola e Fannio.
Nel mondo romano l'amicizia era un legame di solidarietà che presupponeva una forma di collaborazione e assistenza reciproca finalizzata alla salvaguardia di interessi comuni; essa aveva pertanto una forte connotazione "politica" quando coinvolgeva esponenti della classe dirigente o comunque appartenenti allo stesso gruppo sociale: ciò spiega l'attenzione di C. per un tema in apparenza così specifico e marginale dell'etica. Tra i principali scopi dell'opera vi è, infatti, quello di ridefinire l'amicizia come vincolo che unisce esclusivamente i boni (gli individui onesti, ma anche economicamente agiati, nell'ottica ciceroniana), fondato sull'affetto e sulla stima reciproca, nonché sulla condivisione dei medesimi valori e delle medesime vedute. L'amicizia appare dunque il risvolto privato di quel consensus omnium bonorum che C. cercò di realizzare durante tutta la sua carriera politica. Sebbene il Laelius si presenti come una discussione "alla buona", lontana dalle sottigliezze dei dotti, esso dimostra un ricco retroterra filosofico (come tutte le opere ciceroniane). La fonte principale è rappresentata dal medesimo scritto di Panezio a cui è ispirato il De officis, ma si possono cogliere richiami, ad esempio, anche ad Aristotele per ciò che riguarda la concezione dell'uomo come essere sociale e dell'amicizia come rapporto disinteressato.

Per quanto riguarda il tema dell'opera, le tesi di Lelio possono essere così riassunte: l'amicizia è un legame "naturale", poiché l'uomo è per natura un essere sociale, ed è più solido di altri vincoli perché si basa sull'affetto, senza il quale non può sussistere; essa ha un fondamento etico perché può dirsi tale solo se riguarda gli uomini onesti. Nel definire l'onestà Lelio rifiuta la tesi stoica, secondo la quale è virtuoso solo il perfetto sapiente e indica come modelli esemplari di saggezza tre personaggi realmente esistiti che hanno incarnato, a giudizio di tutti, le virtù contemplate nel mos maiorum (fides, integritas, aequalitas, liberalitas e constantia). Al genere del dialogo sono riconducibili i riferimenti alla prima persona singolare e alla seconda plurale (ossia al personaggio che parla e ai suoi interlocutori), che drammatizzano e vivacizzano la trattazione filosofica riconducendola entro l'orizzonte dell'esperienza personale e concreta dei personaggi. Sono numerose anche le espressioni colloquiali, come le interrogative dirette, le locuzioni proverbiali e tipiche del sermo cotidianus. C. utilizza alcuni termini del lessico filosofico, ma, coerentemente all'intento divulgativo che si propone, evita di introdurre concetti e vocaboli tecnici, di difficile comprensione per chi abbia poca pratica di letture filosofiche.