At studuit Catilinae, cum iam aliquot annos
esset in foro, Caelius; et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate
fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum
non expressa signa, sed adumbrata (linea menta) virtutum. Utebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis
se viris deditum esse simulabat. Erant apud illum illecebrae libidinum multae;
erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. Flagrabant vitia libidinis
apud illum; vigebant etiam studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse
tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrarus diversisque et inter se
pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum. Hac ille tam varia multiplicique natura cum omnes omnibus ex terris
homines improbos audacesque collegerat, tum etiam multos fortes viros et bonos
specie quadam virtutis assimulatae tenebat. Neque umquam ex illo delendi huius
imperii tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta
immanitas quibusdam facultatis et patientiae radicibus niteretur. Quare ista
condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat; est
enim commune cum multis et cum quibusdam etiam bonis. Me ipsum, me, inquam,
quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus
et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam
opinione, manibus ante quam suspicione deprehendi. Cuius in magnis catervis
amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se,
sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut
istius amicitiae crimen reformidet.
Nessun commento:
Posta un commento